

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 16: Versus 32
Et non sum,etc. Ecce profecerunt, sed ad majus vult eos extendi, ut cum dixerint:A Deo existi,dicat:Pater mecum est,nec sic putent a Deo exisse, ut putent etiam recessisse.Quia Pater mecum est.DixeratRelinquo mundum et vado ad Patrem,nunc dicit:Pater mecum est,quod intelligenti est verbum, non intelligenti proverbium. Cui si non est cibus, tamen lactis est alimentum. Ex quo est, quod sciebant eum nosse omnia.